- BENJAMIN
- I.BENJAMINEremita senior, valde clarus habebatur, donô Dei potitus, ut sine medicamine, tactu manûs, aut olei, oratione factâ sanarer aegrotos. Hunc ferunt in hydropem incidisse, ac tantum eius corpus intumuisse, ut non posset per Cellae suae, in qua habitavit, ianuas efferri. Is igitur, aegrotationis suae tempore, pene 8. mensibus ante mortem in sella latissima sedens, curabat sollenniter aegrotantes, non graviter ferens, quod suae aegritudini non prodesset, sed etiam se videntes consolabatur, ac deprecabatur, ut rogarent Deum pro anima eius, ac de corpore non curarent, quia etiam, cum sanum (inquit) esset, nihil profuit mihi. Hist. Trip. l. 8. c. 1.II.BENJAMINIudaeus Hispanus, Itiner arium Hebraice descripsit, in quo res memorabiles per totum fere terratum orbem, quas vel ipse vidit, vel a fide dignis aetatis suae hominibus accepit, breviter ac dilucide descripsit. Vide Neandri Geograph. Nomen eius inintegrum Rabbi Beniamin Fil. Ionae Thudilensis, Architectonices peritus fuit. et obiit A. M. 4933. iuxta Rabbi Dav. Ganz ad h. ann.III.BENJAMINfil. Iacobi duodecimus ex Rachel uxore ab ipsa matre Benoni, i. e. filius doloris mei dictus, Gen. c. 35. v. 18. Latine filius dextrae, sive potius silius dierum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.